monumenta.ch > Hieronymus > 33
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXII <<<     >>> XXXIV

CAPUT XXXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et divisit pueros super Liam et super Rachel, et super duas ancillas, et posuit ancillas et filios earum primos: Liam vero et pueros eius novissimos, et Rachel et Ioseph novissimos, et ipse transivit ante eos. Non, ut plerique aestimant, tres turmas fecit, sed duas. Denique ubi nos habemus, divisit, Aquila posuit, ἡμίσευσεν, id est, dimidiavit: ut unum cuneum faceret ancillarum cum parvulis suis, et alium Liae, et Rachel, quae liberae erant, cum filiis earum: primasque ire faceret ancillas, secundas liberas: ipse autem ante utrumque gregem, fratrem adoraturus occurreret.
2 Et aedificavit ibi Iacob domum, et pecoribus suis aedificavit tabernacula: ideo vocavit nomen loci illius Tabernacula. Ubi nos tabernacula habemus, in Hebraeo legitur SOCHOTH. Est autem usque hodie civitas trans Iordanem hoc vocabulo in parte Scythopoleos, de qua in libro Locorum scripsimus.
3 Et venit Iacob Salem civitatem Sichem in terram Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae. Error oboritur, quomodo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Ierusalem in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta. Aut igitur utraque urbs unius nominis est: quod etiam de pluribus Iudaeae locis possumus invenire: ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretari consummatam, atque perfectam: et illam quae postea Ierusalem dicta est, pacificam nostro sermone transferri. Utrumque enim, accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebraei, quod claudicantis femur Iacob ibi convaluerit, et sanatum sit: propterea eamdem civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.